This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. Videor mihi intueri animum tuum incensum et
effervescentem ; paras adclamare : " Haec sunt quae
auctoritatem praeceptis vestris detrahant. Magna
promittitis et quae ne optari quidem, nedum credi
possint; deinde ingentia locuti cum pauperem
negastis esse sapientem, non negatis solere illi et
servum et tectum et cibum deesse, cum sapientem negatis insanire, non negatis et alienari et
[p. 54]
parum sana verba emittere et quicquid vis morbi
cogit audere, cum sapientem negastis servum esse,
idem non itis infitias et veniturum et imperata
facturum et domino suo servilia praestaturum ministeria. Ita sublato alte supercilio in eadem quae
ceteri descenditis mutatis rerum nominibus.
[2]
Tale
itaque aliquid et in hoc esse suspicor, quod prima
specie pulchrum atque magnificum est, nec iniuriam
nec contumeliam accepturum esse sapientem. Multum autem interest, utrum sapientem extra indignationem an extra iniuriam ponas. Nam si dicis
illum aequo animo laturum, nullum habet privilegium,
contigit illi res vulgaris et quae discitur ipsa iniuriarum assiduitate, patientia ; si negas accepturum
iniuriam, id est neminem illi temptaturum facere,
omnibus relictis negotiis Stoicus fio."
[3]
Ego vero sapientem non imaginario honore verborum exornare constitui, sed eo loco ponere quo
nulla permittatur iniuria. " Quid ergo ? Nemo erit
qui lacessat, qui temptet ? " Nihil in rerum natura
tam sacrum est, quod sacrilegum non inveniat, sed
non ideo divina minus in sublimi sunt, si exsistunt
qui magnitudinem multum ultra se positam non
tacturi appetant ; invulnerabile est non quod non
feritur, sed quod non laeditur ; ex hac tibi nota
sapientem exhibebo.
[4]
Numquid dubium est, quin
certius robur sit quod non vincitur quam quod non
[p. 56]
lacessitus cum dubiae sint vires inexpertae, at merito
certissima firmitas habeatur, quae omnis incursus
respuit ? Sic tu sapientem melioris scito esse
naturae, si nulla illi iniuria nocet, quam si nulla fit.
Et illum fortem virum dicam, quem bella non subigunt nec admota vis hostilis exterret, non cui pingue
otium est inter desides populos.
[5]
Hoc igitur dico,
sapientem nulli esse iniuriae obnoxium ; itaque non
refert, quam multa in illum coiciantur tela, cum sit
nulli penetrabilis. Quomodo quorundam lapidum
inexpugnabilis ferro duritia est nec secari adamas
aut caedi vel deteri potest sed incurrentia ultro
retundit, quemadmodum quaedam non possunt igne
consumi sed flamma circumfusa rigorem suum habitumque conservant, quemadmodum proiecti quidam
in altum scopuli mare frangunt nec ipsi ulla saevitiae
vestigia tot verberati saeculis ostentant ; ita sapientis
animus solidus est et id roboris collegit, ut tam tutus
sit ab iniuria quam illa quae rettuli.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.